Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Nimis iracundi estis: equidem haec vobis dixi per iocum.
Adv.
  1. Per iocum itidem dictum habeto quae nos tibi respondimus.
Agor.
  1. Obsecro hercle, operam celocem hanc mihi, ne corbitam date;
  2. attrepidate saltem, nam vos adproperare haud postulo.
Adv.
  1. Si quid tu placide otioseque agere vis, operam damus;
  2. si properas, cursores meliust te advocatos ducere.
Agor.
  1. Scitis rem, narravi vobis quod vestra opera mi opus siet,
  2. de lenone hoc, qui me amantem ludificatur tam diu,
  3. ei paratae ut sint insidiae de auro et de servo meo.
Adv.
  1. Omnia istaec scimus iam nos, si hi spectatores sciant;
  2. horunc hic nunc causa haec agitur spectatorum fabula:
  3. hos te satius est docere, ut, quando agas, quid agas sciant.