Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- At si ad prandium me in aedem vos dixissem ducere,
- vinceretis cervom cursu vel gralatorem gradu;
- nunc vos quia mihi advocatos dixi et testis ducere,
- podagrosi estis ac vicistis cochleam tarditudine.
- An vero non iusta causa est, quor curratur celeriter
- ubi bibas, edas de alieno quantum velis usque ad fatim,
- quod tu invitus numquam reddas domino, de quoio ederis?
- sed tamen cum eo cum quiqui, quamquam sumus pauperculi,
- est domi quod edimus, ne nos tam contemptim conteras.
- quidquid est pauxillulum illuc, nostrum id omne, non tuomst,
- neque nos quemquam flagitamus neque nos quisquam flagitat.
- tua causa nemo nostrorumst suos rupturus ramites.