Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- praesertim homini amanti, qui quidquid agit properat omnia.
- sicut ego hos duco advocatos, homines spissigradissimos,
- tardiores quam corbitae sunt in tranquillo mari.
- atque equidem hercle dedita opera amicos fugitavi senes:
- scibam aetate tardiores, metui meo amori moram.
- nequiquam hos procos mi elegi loripedis, tardissimos.
- quin si ituri hodie estis, ite, aut ite hinc in malam crucem.
- sicine oportet ire amicos homini amanti operam datum?
- nam iste quidem gradus succretust cribro pollinario,
- nisi cum pedicis condidicistis istoc grassari gradu.
- Heus tu, quamquam nos videmur tibi plebeii et pauperes,
- si nec recte dicis nobis, dives de summo loco,