Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Malam crucem ibo potius.
- Certumnest tibi?
- Certum.
- Tum tu igitur die bonó Aphrodisiis
- addice tuam mihi meretricem minusculam.
- Ita res divina mihi fuit: res serias
- omnis extollo ex hoc die in alium diem.
- Profestos festos habeam decretum est mihi.
- Nunc hinc eamus intro. sequere hac me.—
- Seqor.
- in hunc diem iam tuos sum mercennarius.—
- Íta me di ament, tardo amico nihil est quicquam inaequius,