Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- ibo atque arcessam testis, quando Amor iubet
- me oboedientem ésse servo liberum.—
- Di illum infelicent omnes, qui post hunc diem
- leno ullam Veneri umquam immolarit hostiam
- quive ullum turis granum sacruficaverit.
- nam ego hodie infelix dis meis iratissumis
- sex immolavi ágnos, nec potui tamen
- propitiam Venerem facere utí esset mihi.
- quoniam litare nequeo, ábii illim ilico
- iratus, votui éxta prosicarier;
- neque ea poricere volui, quoniam non bona
- haruspex dixit: deam esse indignam credidi.