Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- eo pacto avarae Veneri pulchre adii manum.
- quando id quod sat erat satis habere noluit,
- ego pausam feci. sic ago, sic me decet.
- ego faxo posthac di deaeque ceteri
- contentiores mage erunt atque avidi minus,
- quom scibunt, Veneri ut adierit leno manum.
- condigne haruspex, non homo trioboli,
- omnibus in extis aibat portendi mihi
- malum damnumque et deos esse iratos mihi.
- quid ei divini aut humani aequomst credere?
- mina mihi argenti dono postilla datast.
- sed quaeso, ubi nam illic restitit miles modo,