Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Neque hoc neque illud neque—enim vero serio—
  2. neque—hercle vero—quid opust verbis? quippini?
  3. quod uno verbo—dicere hic quidvis licet,
  4. neque—hercle vero serio, scin quomodo?
  5. ita me di amabunt, vin bona dicam fide,
  6. quod hic inter nos liceat? ita me Iuppiter,
  7. scin quam videtur? credin quod ego fabuler?
Mil.
  1. Si nequeo facere ut abeas, egomet abiero;
  2. nam isti quidem hercle orationi Oedipo
  3. opust cóniectore, qui Sphingi interpres fuit.—
Agor.
  1. Illic hínc iratus abiit. nunc mihi cautio est,
  2. ne meámet culpa meo amori obiexim moram.