Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam.
Agor.
  1. Quid eo opust?
Mil.
  1. Ego dicam: ut illi ét tibi limem caput.
Agor.
  1. I in malam rem.
Mil.
  1. Ibi sum équidem.
Agor.
  1. Perdis.
Mil.
  1. Taceo.
Agor.
  1. At perpetuo volo.
Mil.
  1. Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis.
Ant.
  1. Satis nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi viderier;
  2. sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibi
  3. erit cordolium, si quam ornatam melius forte aspexeris.