Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Eu ecastor, quom ornatum aspicio nostrum ambarum, paenitet
  2. exornatae ut simus.
Ad.
  1. Immo vero sane commode;
  2. nam pro erili et nostro quaestu satis bene ornatae sumus.
  3. non enim pótis est quaestus fieri, ni sumptus sequitur, scio,
  4. et tamen quaéstus non consistet, si eum sumptus superat, soror.
  5. eo illud satiust, satis quod habitu, haud satis est quod plus quam sat est.
Agor.
  1. Ita me di ament, ut illa me amet malim quam di, Milphio.
  2. nam illa mulier lapidem silicem subigere, ut se amet, potest.
Mil.
  1. Pol id quidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior,
  2. qui hanc ames.
Agor.
  1. At vide sis, cum illac numquam limavi caput.