Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Di immortales omnipotentes, quid est apud vos pulchrius?
- quid habetis qui mage immortales vos credam esse quam ego siem,
- qui haec tanta oculis bona concipio? nam Venus non est Venus:
- hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet posthac propitia.
- Milphio, heus, ubi es?
- Assum ápud te, eccum.
- At ego elixus sis volo.
- Enim vero, ere, facis delicias.
- De tequidem haéc didici omnia.
- Etiamne ut ames eam quam numquam tetigeris?
- Nihil id quidemst:
- deos quoque edepol et amo et metuo, quíbus tamen ábstineo manus.