Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- vix aegreque amatorculos invenimus.
- Ita est. verum hoc unum tamen cogitato:
- modus ómnibus rebús, soror, optimus est habitu.
- nimia ómnia nimium éxhibent negóti hominibus éx se.
- Sorór, cogitá, amabo, itém nos perhibéri
- quam si salsa muriatica esse autumantur:
- sine omni lepore et síne suavitate
- nisí multa aqua usque et diu macerantur,
- olént, salsa súnt, tangere út non velís.
- itém nos sumús
- eius seminis mulieres sunt
- insúlsae admodum átque invenústae