Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- sine múnditia et súmptu.
- Coqua ést haec quidem, Ágorastoclés, ut ego opínor:
- scit, muriatica ut maceret.
- Quid molestu'smolestus es ?
- Soror, parce, amabo: sat est istuc alios
- dicere nobis, ne nosmet in nostra etiam vitia loquamur.
- Quiésco.
- Ergo amó te. sed hóc nunc respónde
- mihí: sunt hic ómnia,
- quae ad deúm pacem opórtet adésse?
- Omnia áccuravi.
- Diém pulchrum et célebrem et venústatis plénum,