Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. aggerúndaque aqua sunt viri duo defessi.
  2. apage sis, negoti quantum in muliere una est.
  3. sed vero duae, sat scio, maxumo uni
  4. poplo cuilubet plus satis dare potis sunt,
  5. quae noctes diesque omni in aetate semper
  6. ornantur, lavantur, tergentur, poliuntur.
  7. postremo modus muliebris nullust: numquam
  8. lavando et fricando scimus facere finem.
  9. nam quae lauta est nisi perculta est, meo quidem animo quasi inluta est.
Anterastilis
  1. Mirór equidem, sóror, te istaec sic fabulari,
  2. quae tam callida et docta sis et faceta.
  3. nam quom sedulo munditer nos habemus,