Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. nam nullae magis res duae plus negoti
  2. habent, forte si occeperis exornare,
  3. neque umquam satis hae duae res ornantur
  4. neque eis ulla ornandi satis satietas est.
  5. atque haec, ut loquor, nunc domo docta dico.
  6. nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est,
  7. postquam aurora inluxit, numquam concessamus
  8. ex industria ambae numquam concessamus
  9. lavari aut fricari aut tergeri aut ornari,
  10. poliri expoliri, pingi fingi; et una
  11. binae singulis quae dataé nobis ancíllae,
  12. eae nos lavando eluendo operam déderunt,