Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. ille quí adoptavit hunc sibi pro filio,
  2. is illi Poeno húius patruo hospes fuit.
  3. is hodie huc veniet reperietque hic filias
  4. et hunc sui fratris filium, ut quidem dídici ego.
  5. ego ibo, ornabor; vos aequo animo noscite.
  6. hic qui hodie veniet, reperiet suas filias
  7. et hunc sui fratris filium. dehinc ceterum
  8. valete, adeste. ibo, alius nunc fieri volo:
  9. quod restat, restant alii qui faciant palam.
  10. valete atque adiuvate, ut vos servet Salus.
Agorastocles
  1. Saepe ego res multas tibi mandavi, Milphio,
  2. dubias, egenas, inopiosas consili,