Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. quas tu sapienter, docte et cordate et cate
  2. mihi reddidisti ópiparas opera tua.
  3. quibus pró bene factis fateor deberi tibi
  4. et libertatem et multas grates gratias.
Milphio
  1. Scitumst, per tempus si obviamst, verbum vetus.
  2. nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet,
  3. gerrae germanae, σαὶ δὲ κολλῦραι λύραι.
  4. nunc mihi blandidicus es: heri in tergo meo
  5. tris facile corios contrivisti bubulos.
Agor.
  1. Amans per amorem si quid feci, Milphio,
  2. ignoscere id te mi aequom est.
Mil.
  1. Haud vidi magis.