Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. id volo vos scire, quo modo ad hunc devenerim
  2. in servitutem ab eo cui servivi prius.
  3. date operam, nam nunc argumentum exordiar.
  4. erat erus Athenis mihi adulescens optumus;
  5. is amabat meretricem --- matre Athenis Atticis,
  6. et illa íllum contra; qui est amor cultu optumus.
  7. is publice legatus Naupactum fuit
  8. magnai rei publicai gratia.
  9. interibi hic miles forte Athenas advenit,
  10. insinuat sese ad illam amicam eri †
  11. occepit eius matri suppalparier
  12. vino, ornamentis opiparisque obsoniis,
  13. itaque intimum ibi se miles apud lenam facit.
  14. ubi primum evenit militi huic occasio,
  15. sublinit os illi lenae, matri mulieris,
  16. quam erus méus amabat; nám is illius filiam