Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. conicit in navem miles clam matrem suam,
  2. eamque húc invitam mulierem in Ephesum advehit.
  3. ubi amicam erilem Athenis avectam scio,
  4. ego quantum vivos possum mihi navem paro,
  5. inscendo, ut eam rem Naupactum ad erum nuntiem.
  6. ubi sumus provecti in altum, fit quod di volunt,
  7. capiunt praedones navem illam ubi vectus fui:
  8. prius périi quam ad erum veni, quo ire occeperam.
  9. ille quí me cepit dat me huic dono militi.
  10. hic postquam in aedis me ad se deduxit domum,
  11. video illam amicam erilem, Athenis quae fuit.
  12. ubi contra aspexit me, oculis mihi signum dedit,
  13. ne se appellarem; deinde, postquam occasio est,
  14. conqueritur mecum mulier fortunas suas:
  15. ait sése Athenas fugere cupere ex hac domu,
  16. sese illum amare meum erum, Athenis qui fuit,