Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- et minus audacter scelesta facerent facta, et postea,
- quí homines probi essent, esset is annona vilior.
- Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit,
- quique eos vituperet. nunc istis rebus desisti decet.
- nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et mea
- meae domi accipiam benigne, lepide et lepidis victibus.
- Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi;
- nam hospes nullus tám in amici hospitium devorti potest,
- quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet;
- verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias:
- tam etsi dominus non invitus patitur, servi murmurant.
- Serviendae servituti ego servos instruxi mihi,
- hospes, non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius:
- si illis aegrest mihi quod volup est, meo remigio rem gero,
- tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis.
- nunc, quod occepi, opsonatum pergam.
- Si certumst tibi,