Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- commodulum obsona, ne magno sumptu: mihi quidvis sat est.
- Quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves?
- nam proletario sermone nunc quidem, hospes, utere;
- nam ei solent, quando accubuere, ubi cena adpositast, dicere:
- “quid opus fuit hoc, hospes, sumptu tanto nostra gratia?
- insanivisti hercle, nám idem hoc hominibus sat erat decem.”
- quod eorum causa obsonatumst culpant et comedunt tamen.
- Fit pol íllud ad íllud exemplum. ut docte et perspecte sapit.
- Sed eidem homines numquam dicunt, quamquam adpositumst ampliter:
- “iube illud demi; tolle hanc patinam; remove pernam, nil moror;
- aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus,
- remove, abi aufer” neminem eorum haec adseverare audias,
- sed procellunt se et procumbunt dimidiati, dum appetunt.
- Bonus bene ut malos descripsit mores.
- Haud centesimam
- partem dixi atque, otium rei si sit, possum expromere.
- Igitur id quod agitur, † hic primum praeverti decet.