Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Nimis bona ratione nimiumque ad te te et tuam vitam habes:
  2. et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii.
Per.
  1. Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis:
  2. continuo excruciarer animi: si ei forte fuisset febris,
  3. censerem emori; cecidissetve ebrius aut de equo uspiam,
  4. metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi.
Pal.
  1. Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari,
  2. qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est.
Plevs.
  1. O lepidum caput. ita me di deaeque ament, aequom fuit
  2. deos paravisse, uno exemplo ne omnes vitam viverent;
  3. sicut merci pretium statuit qui est probus agoranomus:
  4. quae probast mers, pretium ei statuit, pro virtute ut veneat,
  5. quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat,
  6. itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit:
  7. qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent,
  8. qui improbi essent et scelesti, is adimerent animam cito.
  9. si hoc paravissent, et homines essent minus multi mali