Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. sacrificant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi,
  2. abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam vocant;
  3. ille misérrumum se retur, minimum qui misit mihi.
  4. illi inter se certant donis, egomet mecum mussito:
  5. bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.
Pal.
  1. Nimis bona ratione nimiumque ad te te et tuam vitam habes:
  2. et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii.
Per.
  1. Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis:
  2. continuo excruciarer animi: si ei forte fuisset febris,
  3. censerem emori; cecidissetve ebrius aut de equo uspiam,
  4. metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi.
Pal.
  1. Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari,
  2. qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est.
Plevs.
  1. O lepidum caput. ita me di deaeque ament, aequom fuit
  2. deos paravisse, uno exemplo ne omnes vitam viverent;
  3. sicut merci pretium statuit qui est probus agoranomus: