Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- tum plicatricem clementer non potest quin munerem;
- iam pridem, quia nihil abstulerit, suscenset ceriaria;
- tum opstetrix expostulavit mecum, parum missum sibi;
- quid? nutrici non missurus esmissuru's quicquam, quae vernas alit?”
- haec atque horum similia alia damna multa mulierum
- me uxore prohibent, mihi quae huius similes sermones serat.
- Di tibi propitii sunt, nam hercle si istam semel amiseris
- libertatem, haud facile in eundem rusum restitues locum.
- At illa laus est, magno in genere et in divitiis maxumis
- liberos hominem educare, generi monumentum et sibi.
- Quando habeo multos cognatos, quid opus est mihi liberis?
- nunc bene vivo et fortunate atque ut volo atque animo ut lubet.
- mea bona in morté cognatis didam, inter eos partiam.
- ei apud me aderunt, me curabunt, visent quid agam, ecquid velim.
- prius quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim.
- eos pro liberis habebo, qui mihi mittunt munera.