Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. quae probast mers, pretium ei statuit, pro virtute ut veneat,
  2. quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat,
  3. itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit:
  4. qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent,
  5. qui improbi essent et scelesti, is adimerent animam cito.
  6. si hoc paravissent, et homines essent minus multi mali
  7. et minus audacter scelesta facerent facta, et postea,
  8. quí homines probi essent, esset is annona vilior.
Per.
  1. Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit,
  2. quique eos vituperet. nunc istis rebus desisti decet.
  3. nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et mea
  4. meae domi accipiam benigne, lepide et lepidis victibus.
Plevs.
  1. Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi;
  2. nam hospes nullus tám in amici hospitium devorti potest,
  3. quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet;
  4. verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias: