Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. inest in hoc emussitata sua sibi ingenua indoles.
Plevs.
  1. Pol id quidem éxperior ita esse ut praedicas, Palaestrio;
  2. nam benignitas quidem huius oppido adulescentula est.
Per.
  1. Immo, hospes, magis cúm periclum facies, magis nosces meam
  2. comitatem erga te amantem.
Plevs.
  1. Quid opus nota noscere?
Per.
  1. Vt apud te exemplum experiundi hábeas, ne quaeras foris;
  2. nam nisi qui ipse amavit, aegre amantis ingenium inspicit:
  3. et ego amoris aliquantum habeo umorisque etiam in corpore,
  4. neque dum exarui ex amoenis rebus et voluptariis.
  5. vel cavillator facetus vel conviva commodus
  6. item eró, neque ego oblocutor sum alteri in convivio:
  7. incommoditate abstinere me apud convivas commodo
  8. commemini et meae orationis iustam partem persequi
  9. et meam partem itidem tacere, quom aliena est oratio;
  10. minime sputator, screator sum, itidem minime mucidus:
  11. post Ephesi sum natus, non enim in Apulis; non sum Animulas.