Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- At hoc me facinus miserum macerat
- meumque cor corpusque cruciat.
- Quid id est quod cruciat? cedo.
- Me tibi istúc aetatis homini facinora puerilia
- obicere, neque te decora neque tuis virtutibus;
- ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratia
- mihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora,
- quae istaec aetas fugere facta magis quam sectari solet:
- eam pudet me tíbi in senecta obicere sollicitudinem.
- Novo modo tu homo amás, siquidem te quicquam quod faxis pudet;
- nihil amas, umbra es amantis magis quam amator, Pleusicles.
- Hancine aetatem exercere mei me amoris gratia?
- Quid ais tu? itane tibi ego videor oppido Acherunticus?
- tam capularis, tamine tibi diu videor vitam vivere?
- nam équidem haud sum natus annos praeter quinquaginta et quattuor,
- clare oculis video, pernix sum manibus, pedibus mobilis.
- Si albicapillus hic, videtur neutiquam ab ingenio senex.