Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. O lepidum senem, in se si quas memorat virtutis habet,
  2. atque equidem plane educatum in nutricatu Venerio.
Per.
  1. Plus dabo quam praedicabo ex me venustatis tibi.
  2. neque ego úmquam alienum scortum subigito in convivio,
  3. neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum,
  4. neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio:
  5. si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego;
  6. Venerem, amorem amoenitatemque accubans exerceo.
Pal.
  1. Tu quidem edepol omnis moris ad venustatem † vacet;
  2. cedo tris mi hominis aurichalco contra cum istis moribus.
Plevs.
  1. At quidem illúc aetatis qui sit non invenies alterum
  2. lepidiorem ad omnís res nec qui amicus amico sit magis.
Per.
  1. Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus,
  2. ita apud omnis comparebo tibi res bene factis frequens.
  3. opusne erit tibi advocato tristi, iracundo? ecce me;
  4. opusne leni? leniorem dices quam mutum est mare,
  5. liquidiusculusque ero quam ventus est favonius.