Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. tuopte tibi consilio occludunt linguam et constringunt manus,
  2. atque eadem quae illis voluisti facere, illi faciunt tibi.
  3. sed speculabor, ne quis aut hinc aut ab laeva aut dextera
  4. nostro consilio venator adsit cum auritis plagis.
  5. sterilis hinc prospectus usque ad ultumam est plateam probe.
  6. evocabo. heus Periplectomene et Pleusicles, progredimini.
Periplectomenvs
  1. Ecce nos tibi oboedientes.
Pal.
  1. Facilest imperium in bonis.
  2. sed volo scíre: eodem consilio, quód intus meditati sumus,
  3. gerimus rem?
Per.
  1. Magis nón potest esse ad rem utibile.
Pal.
  1. Immo ---
  2. quid tibi, Pleusicles?
Plevsicles
  1. Quodne vóbis placeat, displiceat mihi?
  2. quis homo sit magis meus quam tu es?
Pal.
  1. Loquere lepide et commode.
Per.
  1. Pol ita decet hunc facere.