Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Numquam hercle deterrebor
  2. quin viderim id quod viderim.
Phil.
  1. Ego stulta et mora multum,
  2. quae cum hoc insano fabuler, quem pol ego capitis perdam.
Scel.
  1. Noli minitari: scio crucem futuram mihi sepulcrum;
  2. ibi meí sunt maiores siti, pater, avos, proavos, abavos.
  3. non possunt mihi minaciis tuis hisce oculi exfodiri.
  4. sed paucis verbis te volo, Palaestrio. opsecro te,
  5. unde exit haec?
Pal.
  1. Vnde nísi domo?
Scel.
  1. Domo?
Pal.
  1. Mé viden?
Scel.
  1. Te video.
  2. nimis mírumst facinus, quo modo haec hinc huc transire potuit;
  3. nam certo neque solariumst apud nós neque hortus ullus
  4. neque fénestra nisi clatrata; nam certe ego te hic intus vidi.
Pal.
  1. Pergin, sceleste, intendere hanc arguere?