Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Respice dum ad laevam: quis illaec est mulier?
Scel.
  1. Pro di immortales,
  2. eri cóncubinast haec quidem.
Pal.
  1. Mihi quoque pol ita videtur.
  2. age nunciam, quando lubet —
Scel.
  1. Quid agam?
Pal.
  1. Perire propera.
Phil.
  1. Vbi iste ést bonus sérvos, qui probri me maxumi innocentem
  2. falso insimulavit?
Pal.
  1. Em tibi, hic mihi dixit tibi quae dixi.
Phil.
  1. Tun me vidisse in proxumo hic, sceleste, ais osculantem?
Pal.
  1. Atque cum álieno adulescentulo dixit.
Scel.
  1. Dixi hercle vero.
Ph.
  1. Tun me vidisti?
S.
  1. Atque his quidem hercle oculis.
Ph.
  1. Carebis, credo,
  2. qui plus vident quam quod vident.