Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Ecastor ergo
- mi hau falsum evenit somnium, quod noctu hac somniavi.
- Quid somniasti?
- Ego eloquar. sed amabo advortite animum.
- hac nocte in somnis mea soror geminast germana visa
- venisse Athenis in Ephesum cum suo amatore quodam;
- ei ambo hóspitio huc in proxumum mihi devortisse visi.
- Palaestrionis somnium narratur. perge porro.
- Ego laeta visa, quia soror venisset, propter eandem
- suspicionem maximam sum visa sustinere.
- nam arguere in somnis me meus mihi familiaris visust,
- me cum alieno adulescentulo, quasi nunc tu, esse osculatam,
- quom illa osculata mea soror gemina esset suompte amicum.
- id me insimulatam perperam falsum esse somniavi.
- Satin eadem vigilanti expetunt quae in somnis visa memoras?
- eu hércle praesens somnium. abi intro et comprecare.
- narrandum ego istuc militi censebo.