Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Non ego tuam empsim vitam vitiosa nuce.
- Quid negotist?
- Quid negoti sit rogas?
- Cur non rogem?
- Non tu tibi istam praetruncari linguam largiloquam iubes?
- Quam ob rem iubeam?
- Philocomasium eccam domi, quam in proxumo
- vidisse aibas te osculantem atque amplexantem cum altero.
- Mirumst lolio victitare te tam vili tritico.
- Quid iam?
- Quia luscitiosus esluscitiosu's.
- Verbero, edepol tu quidem
- caecus, non luscitiosus esluscitiosu's. nam illa quidem --- domi.
- Quid, domi?
- Domi hercle vero.
- Abi, ludis me, Palaestrio.
- Tum mihi sunt manus ínquinatae.