Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Qui dum?
Pa.
  1. Quia ludo luto.
Scel.
  1. Vae capiti tuo.
Pal.
  1. Tuo istuc, Sceledre, promitto fore,
  2. nisi oculos orationemque aliam commutas tibi.
  3. sed fores cóncrepuerunt nostrae.
Scel.
  1. At ego ilico observo foris;
  2. nam nihil est qua hinc huc transire ea possit nisi recto ostio.
Pal.
  1. Quin domi eccam. nescio quae te, Sceledre, scelera suscitant.
Scel.
  1. Mihi ego video, mihi ego sapio, mihi ego credo plurumum:
  2. mé homo nemo deterrebit, quin ea sit in his aedibus.
  3. hic obsistam, ne imprudenti huc ea se subrepsit mihi.
Pal.
  1. Meus illic homo est, deturbabo iam ego illum de pugnaculis.
  2. vin iam faciam, ut stultividum --- fateare?
Scel.
  1. Age face.
Pal.
  1. Neque te quicquam sapere corde neque oculis uti?
Scel.
  1. Volo.