Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Vise, abi intro tute, nam ego mi iam nil credi postulo.
Pal.
  1. Certum est facere. —
Scel.
  1. Hic te opperiar; eadem illi insidias dabo,
  2. quam mox horsum ad stabulum iuuenix recipiat se a pabulo.
  3. quid ego nunc faciam? custodem me illi miles addidit:
  4. nunc si indicium facio, interii; si taceo, interii tamen,
  5. si hoc palam fuerit. quid peius muliere aut audacius?
  6. dúm ego in tegulis sum, illaec sese ex hospitio edit foras;
  7. edepol facinus fecit audax. hocine si miles sciat,
  8. credo hercle has sustollat aedis totas atque hunc in crucem.
  9. hercle quidquid est, mussitabo potius quam inteream male;
  10. non ego possum quae ipsa sese venditat tutarier.
Pal.
  1. Sceledre, Sceledre, quis homo in terra te alter est audacior?
  2. quis magis dís inimicis natus quam tu atque iratis?
Scel.
  1. Quid est?
Pal.
  1. Iuben tibi oculos exfodiri, quibus id quod nusquam est vides?
Scel.
  1. Quid, nusquam?