Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Quid fuat me, nescio: haec me vidisse ego certo scio.
- Pergin, infelix?
- Quid tibi vis dicam nisi quod viderim?
- quin etiam nunc intus hic in proxumost.
- Eho an non domist?
- Vise, abi intro tute, nam ego mi iam nil credi postulo.
- Certum est facere. —
- Hic te opperiar; eadem illi insidias dabo,
- quam mox horsum ad stabulum iuuenix recipiat se a pabulo.
- quid ego nunc faciam? custodem me illi miles addidit:
- nunc si indicium facio, interii; si taceo, interii tamen,
- si hoc palam fuerit. quid peius muliere aut audacius?
- dúm ego in tegulis sum, illaec sese ex hospitio edit foras;
- edepol facinus fecit audax. hocine si miles sciat,
- credo hercle has sustollat aedis totas atque hunc in crucem.
- hercle quidquid est, mussitabo potius quam inteream male;