Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. non ego possum quae ipsa sese venditat tutarier.
Pal.
  1. Sceledre, Sceledre, quis homo in terra te alter est audacior?
  2. quis magis dís inimicis natus quam tu atque iratis?
Scel.
  1. Quid est?
Pal.
  1. Iuben tibi oculos exfodiri, quibus id quod nusquam est vides?
Scel.
  1. Quid, nusquam?
Pal.
  1. Non ego tuam empsim vitam vitiosa nuce.
Sc.
  1. Quid negotist?
Pal.
  1. Quid negoti sit rogas?
Sc.
  1. Cur non rogem?
Pal.
  1. Non tu tibi istam praetruncari linguam largiloquam iubes?
Scel.
  1. Quam ob rem iubeam?
Pal.
  1. Philocomasium eccam domi, quam in proxumo
  2. vidisse aibas te osculantem atque amplexantem cum altero.
Scel.
  1. Mirumst lolio victitare te tam vili tritico.
Pal.
  1. Quid iam?