Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio?
Scel.
  1. Profecto vidi.
Pal.
  1. Tutin?
Scel.
  1. Egomet duobus his oculis meis.
Pal.
  1. Abi, non verisimile dicis, neque vidisti.
Scel.
  1. Num tibi
  2. lippus videor?
Pal.
  1. Medicum istuc tibi meliust percontarier.
  2. verum enim tu ístam, si te di ament, temere hau tollas fabulam:
  3. tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas.
  4. nam tibi iam ut pereas paratum est dupliciter, nisi supprimis
  5. tuom stultiloquium.
Scel.
  1. Qui vero dupliciter?
Pal.
  1. Dicam tibi.
  2. primumdum, si falso insimulas Philocomasium, hoc perieris;
  3. iterum, si id verumst, tu ei custos additus eo perieris.