Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. isque illi amanti suo hospiti morem gerit
  2. nosque opera consilioque adhortatur, iuvat.
  3. itaque ego paravi hic intus magnas machinas,
  4. qui amantis una inter se facerem convenas.
  5. nam unum conclave, concubinae quod dedit
  6. miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem,
  7. in eo conclavi égo perfodi parietem,
  8. qua commeatus clam esset hinc huc mulieri;
  9. et sene sciente hoc feci: is consilium dedit.
  10. nam meus conservos est homo haud magni preti,
  11. quem concubinae miles custodem addidit.
  12. ei nos facetis fabricis et doctis dolis
  13. glaucumam ob oculos obiciemus eumque ita
  14. faciemus ut quod viderit ne viderit.
  15. et mox ne erretis, haec duarum hodie vicem
  16. suam et hinc et illinc mulier feret imaginem,
  17. atque eadem erit, verum alia esse adsimulabitur.