Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. prius périi quam ad erum veni, quo ire occeperam.
  2. ille quí me cepit dat me huic dono militi.
  3. hic postquam in aedis me ad se deduxit domum,
  4. video illam amicam erilem, Athenis quae fuit.
  5. ubi contra aspexit me, oculis mihi signum dedit,
  6. ne se appellarem; deinde, postquam occasio est,
  7. conqueritur mecum mulier fortunas suas:
  8. ait sése Athenas fugere cupere ex hac domu,
  9. sese illum amare meum erum, Athenis qui fuit,
  10. neque peius quemquam odisse quam istum militem.
  11. ego quoniam inspexi mulieris sententiam,
  12. cepi tabellas, consignavi, clanculum
  13. dedi mércatori cuidam, qui ad illum deferat
  14. meum erum, qui Athenis fuerat, qui hanc amaverat,
  15. ut is huc veniret. is non sprevit nuntium;
  16. nam et venit et is in proximo hic devertitur
  17. apud suom paternum hóspitem, lepidum senem;