Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- ita sublinetur os custodi mulieris.
- sed foris concrepuit hinc a vicino sene;
- ipse exit: hic illest lepidus quem dixi senex.
- Ni hércle diffregéritis talos pósthac quemque in tégulis
- videritis alienum, ego vostra faciam latera lorea.
- mi equidem iam arbitri vicini sunt, meae quid fiat domi,
- ita per impluvium intro spectant. nunc adeo edico omnibus:
- quemque a milite hoc videritis hominem in nostris tegulis,
- extra unum Palaestrionem, huc deturbatote in viam.
- quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam
- dicat, disperiistis ni usque ad mortem male mulcassitis.
- atque adeo ut ne legi fraudem faciant aleariae,
- adcuratote ut sine talis domi agitent convivium.
- Nescio quid malefactum a nostra hic familiast, quantum audio:
- ita hic senex talos elidi iussit conservis meis;
- sed me excepit: nihili facio, quid illis faciat ceteris.
- adgrediar hominem.