Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Sed quid hoc? quae res? quid video? lux, salve ---
Plevs.
  1. Iam resipisti? ---
Phil.
  1. Obsecro, quem amplexa sum
  2. hominem? perii. sumne ego apud me?
Plevs.
  1. Ne time, voluptas mea.
Pyrg.
  1. Quid istuc est negoti?
Pal.
  1. Animus hanc modo hic reliquerat.
  2. † metuoque ut timeo, ne hoc tandem propalam fiat nimis.
Pyrg.
  1. Quid id est?
Pal.
  1. Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia,
  2. ne quis tibi hoc vítio vortat.
Pyrg.
  1. Mea, non illorum dedi:
  2. parvi ego illos fácio. agite, íte cum dis benevolentibus.
Pal.
  1. Tua ego hoc causa dico.
Pyrg.
  1. Credo.
Pal.
  1. Iam vale.