Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Capita inter se nimis nexa hisce habent.
- non placet. labra ab labellis aufer, nauta, cave malo.
- Temptabam spiraret an non.
- Aurem admotam oportuit.
- Si magis vís, eam omittam.
- Nolo, retine.
- At ultro misero.
- Exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi.
- Etiam nunc saluto te, Lar familiaris, prius quam eo.
- conservi conservaeque omnis, bene valete et vivite,
- bene quaeso inter vos dicatis mi med absenti tamen.
- Age, Palaestrio, bono animo es.
- Eheu, nequeo quin fleam,
- quom abs te abeám.
- Fer aequo ánimo.
- Scio ego quid doleat mihi.