Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Numquid aliud?
Pal.
  1. Haec ut memineris.
Plevs.
  1. Abeo. —
Pal.
  1. Et vos abite hinc intro actutum; nam illum huc sat scio
  2. iam exiturum esse intus.
Acr.
  1. Celebre apud nos imperium tuomst. —
Pal.
  1. Agite abscedite ergo. ecce autem commodum aperitur foris.
  2. hilarus exit: impetravit. inhiat quod nusquam est miser.
Pyrgopolinices
  1. Quod volui ut volui impetravi, per amicitiam et gratiam,
  2. a Philocomasio.
Pal.
  1. Quid tam intus fuisse te dicam diu?
Pyrg.
  1. Numquam ego me tam sensi amari quam nunc ab illa muliere.
Pal.
  1. Quid iam?
Pyrg.
  1. Vt multa verba feci, ut lenta materies fuit.
  2. verum postremo impetravi ut volui: donavi dedi
  3. quae voluit, quae postulavit; te quoque ei dono dedi.