Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscatores habet.
Plevs.
  1. Quid? ubi ero exornatus quin tu dicis quid facturus sim?
Pal.
  1. Huc venito et matris verbis Philocomasium arcessito,
  2. ut, si itura sit Athenas, eat tecum ad portum cito,
  3. atque ut iubeat ferri in navim si quid imponi velit.
  4. nisi eat, te soluturum esse navim: ventum operam dare.
Plevs.
  1. Satis placet pictura. perge.
Pal.
  1. Ille extemplo illam hortabitur
  2. ut eat, ut properet, ne morae sit matri.
Plevs.
  1. Multimodis sapis.
Pal.
  1. Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onus feram ad portum, roget.
  2. ille iubebit me ire cum illa ad portum. ego adeo, ut tu scias,
  3. prorsum Athenas protinus abibo tecum.
Plevs.
  1. Atque ubi illo veneris,
  2. triduom servire numquam te, quin liber sis, sinam.
Pal.
  1. Abi cito atque orna te.