Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. is publice legatus Naupactum fuit
  2. magnai rei publicai gratia.
  3. interibi hic miles forte Athenas advenit,
  4. insinuat sese ad illam amicam eri †
  5. occepit eius matri suppalparier
  6. vino, ornamentis opiparisque obsoniis,
  7. itaque intimum ibi se miles apud lenam facit.
  8. ubi primum evenit militi huic occasio,
  9. sublinit os illi lenae, matri mulieris,
  10. quam erus méus amabat; nám is illius filiam
  11. conicit in navem miles clam matrem suam,
  12. eamque húc invitam mulierem in Ephesum advehit.
  13. ubi amicam erilem Athenis avectam scio,
  14. ego quantum vivos possum mihi navem paro,
  15. inscendo, ut eam rem Naupactum ad erum nuntiem.
  16. ubi sumus provecti in altum, fit quod di volunt,
  17. capiunt praedones navem illam ubi vectus fui: