Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- dixi esse vobis dudum hunc moechum militem?
- nunc ad me ut veniat usust Acroteleutium aut
- ancillula eius aut Pleusicles. pro Iuppiter,
- satine ut Commoditas usquequaque me adiuvat?
- nam quos videre exoptabam me maxume,
- una exeuntis video hínc e proxumo.
- Séquimini, simul círcumspicite, né quis adsit árbiter.
- Neminem pol video, nísi hunc quem volumus conventum.
- Et ego vos.
- Quid agis, noster architecte?
- Egone architectus? vah.
- Quid est?
- Quia enim non sum dignus prae te, ut figam palum in parietem.
- Heia vero.
- Nimis facete nimisque facunde malast.
- ut lepide deruncinavit militem.