Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. cognatos persuadere, amicos cogere.
Pyrg.
  1. Itan tu censes?
Pal.
  1. Quid ego ní ita censeam?
Pyrg.
  1. Ibo igitur intro. tu hic ante aedis interim
  2. speculare, ut, ubi illaec prodeat, me provoces.
Pal.
  1. Tu modo istuc cura quod agis.
Pyrg.
  1. Curatum id quidemst.
  2. quin si voluntáte nolet, vi extrudam foras.
Pal.
  1. Istuc cave fáxis; quin potius per gratiam
  2. bonam abeat abs te. atque illaec quae dixi dato,
  3. aurum, ornamenta quae illi instruxisti ferat.
Pyrg.
  1. Cupio hercle.
Pal.
  1. Credo te facile impetrassere.
  2. sed abi intro. noli stare.
Pyrg.
  1. Tibi sum oboediens. —
Pal.
  1. Numquid videtur demutare alio atque uti