Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. At etiam parum.
Pal.
  1. Bono animo es: negotium omne iam succedit sub manus;
  2. vos modo porro, ut occepistis, date operam adiutabilem.
  3. nam ipse miles concubinam intro abiit oratum suam,
  4. ab se ut abeat cum sorore et matre Athenas.
Plevsicles
  1. Eu, probe.
Pal.
  1. Quin etiam aurum atque ornamenta, quae ipse instruxit, mulieri
  2. omnia dat dono, a se ut abeat: ita ego consilium dedi.
Plevs.
  1. Facile istuc quidemst, si et illa volt et ille autem cupit.
Pal.
  1. Non tu scis, quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis,
  2. maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas?
  3. nunc haec res apud súmmum puteum geritur: si praesenserit
  4. miles, nihil ecferri poterit huius: nunc cum maxume
  5. opust dolis: domi esse ad eam rem video silvai satis,
  6. mulieres tres, quartus tute es, quintus ego, sextus senex;
  7. quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio