Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. conclamitare tota urbe et praedicere,
  2. omnes tenerent mutuitanti credere.
  3. amorem multos inlexe in dispendium:
  4. intemperantem, non modestum, iniurium
  5. trahere, exhaurire me quod quirem ab se domo;
  6. ratione pessuma a me ea quae ipsus optuma
  7. omnis labores invenisset perferens,
  8. in amoribus diffunditari ac didier.
  9. convicium tot me annos iam se pascere;
  10. quod nisi puderet, ne luberet vivere.
  11. sese extemplo ex ephebis postquam excesserit,
  12. non, ut ego, amori neque desidiae in otio
  13. operam dedisse, neque potestatem sibi
  14. fuisse; adeo arte cohibitum esse se a patre:
  15. multo opere immundo rustico se exercitum,