Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- facundus, quae in rem sint suam ut possit loqui.
- nunc vos mi irasci ob multiloquium non decet:
- eodém quo amorem Venus mi hoc legavit die.
- illuc revorti certumst, conata eloquar.
- principio ut ex ephebis aetate exii
- atque animus studio amotus puerilist meus,
- amare valide coepi hinc meretricem: ilico
- res exulatum ad illam clám abibat patris.
- leno importunus, dominus eius mulieris,
- vi summa ut quicque poterat rapiebat domum.
- obiurigare pater haec noctes et dies,
- perfidiam, iniustitiam lenonum expromere;
- lacerari valide suam rem, illius augerier.
- summo haec clamore; interdum mussans conloqui:
- abnuere, negitare adeo me natum suom.